monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 402

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 402
nam non potest simul verum esse 'omnis voluptas bonum est', 'omnis voluptas non est bonum'. possunt autem simul esse 'non omnis voluptas bonum est', 'non omnis voluptas non est bonum'. duae vero inferiores vicissim simul negari non possunt, simul confirmari possunt. nam utique non potest simul non quaedam voluptas bonum et quaedam voluptas bonum esse; at vero potest et quaedam voluptas bonum esse et quaedam voluptas non esse bonum. angulares autem neque simul affirmari neque simul negari possunt. nam si verum est 'omnis voluptas bonum est', falsum est 'quaedam voluptas non est bonum'. item si falsum est 'omnis voluptas [non] est bonum', verum est 'quaedam voluptas non est bonum'. hoc item contingit, si prius particularem vicissim nomines. item si verum est 'omnis voluptas non est bonum', falsum est 'quaedam voluptas bonum est'; et si falsum est 'omnis voluptas non est bonum', verum est 'quaedam voluptas bonum est'.